- ACTIUS
- I.ACTIUSApollo dicebatur variis de causis, imprimis tamen ab Actio, promontor. et civitate Acarnanum celebri. Virg. Aen. l. 8. 2. 704.Actius haec cernens arcum intendebat ApolloDesuper. --------------------Propert. l. 4. Eleg. 6.Actius hinc tr axit Phoebus monumenta, quod eiusUna decem vicit missa sagitta rates.Idem l. 2. Eleg. 34.Actia Virgilium, custodis littora Phoebi,Caesaris et fortes dicere posse rates.Et Sil. l. 15. ------ Phoebi vidit citus Actia templa.II.ACTIUSCenturio, custodiae et supplicio Drusi, Germanici filii a Tiberio additus, Tacit. l. 6. Annal. c. 24.III.ACTIUSMediolanensis Princeps. Paul. Iovius l. 2. de Vir. Illustrib.IV.ACTIUSRomanorum Consul. Euscbius.V.ACTIUSSincerus Sannazarius, vir rari ingenii, magnaeque nobilitatis, cum in conspectu Frederici Regis esset inter Physicos quaestio, quid praecipue conferret oculorum perspicuitati? aliique foeniculi afflatum dicerent, alii vitri usum, aliique aliud: at ego, (inquit) Invidiam aio, siquidem maiora et pleniora omnia videre facit. Pontan et Panormitan. Vide Sannazarius.VI.ACTIUSpraenomine Caius, ex Romanis civis Atestinus fuisse fertur, circa A. C. 390. Ex cuius posteris Forestum, Aquilegiae adversus Attilam defensorem, Acharium, de quo supra: Marvellum Valentiniani III. Ducem, adversus Vandalos, Sabinianum Illyrici praefectum, aliosque enumerant, serie continuâ usque ad Azonem, Guelficae posterioris lineae conditorem. Alii vero Actiam stirpem in Caii trinepote Bonifacio, et eius filio Valeriano, qui A. C. 590. praeliô Longobardorum in Francos ceciderit, defecissestatuunt, vide Phil. Iac. Spenerum Sylioge Geneal. Histor. in fam. Guelfica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.